Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 329
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/329/ cognoscit. Non igitur agit per finitam

potestatem. Non enim sequitur: actio finita,

ergo et potestas. Propterea quod aeternae essentiae

et potentiae continuatio superest ipsi

iam factae operae; partes tamen habet intelligibiles,

quae per intellectum adaequantur finitis

actionibus; sed aliae succedunt in infinitum.

Hoc adscripsi, quia normulli semiphilosophi

novi dixerunt supra coelum ultimum

esse creatum infinitum, quasi a Deo

infinito non possit procedere actio finita.

 

 

EXERCITATIO L

Respondet obiectis.

 

Ex dictis facillime dissolvuntur argumenta

pro Stoicis adducta.

Ad primum: Si Deus agit contingenter,

ergo indeterminate et, per consequens, imperfecte.

Respondeo negando consecutionem.

Deus enim non agit contingenter ita ut

pro eodem tempore possit agere et non

agere, sed tantummodo secundum diversa

tempora. Verum, secundum illa tempora,

in quibus aget et non aget, inevitabiliter

aget, quare determinatissime, ut ita dicam,

veluti Sol faciet diem et noctem in diversis

temporibus, inevitabiliter tamen, supposito

hoc ordine universi, ita et Deus: cum tali

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES